Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 3.10.9 Cic. Fam. 3.10.11 (English) >>Cic. Fam. 3.11.1

3.10.10 quae ut omittam tam multa atque tanta, quis umquam tanti quemquam fecit aut facere potuit aut debuit quanti ego Cn. Pompeium, socerum tuae filiae? etenim si merita valent, patriam, liberos, salutem, dignitatem, memet ipsum mihi per illum restitutum puto, si consuetudinis iucunditas, quae fuit umquam amicitia consularium in nostra civitate coniunctior?. si illa amoris atque offici signa, quid mihi ille non commisit, quid non mecum communicavit, quid de se in senatu, cum ipse abesset, per quemquam agi maluit, quibus ille me rebus non ornatissimum voluit amplissime, qua denique ille facilitate, qua humanitate tulit contentionem meam pro Milone adversantem interdum actionibus suis, quo studio providit, ne quae me illius temporis invidia attingeret, cum me consilio, cum auctoritate, cum armis denique texit suis? quibus quidem temporibus haec in eo gravitas, haec animi altitudo fuit, non modo ut Phrygi alicui aut Lycaoni, quod tu in legatis fecisti, sed ne summorum quidem hominum malevolis de me sermonibus crederet. huius igitur filius cum sit gener tuus, cumque, praeter hanc coniunctionem adfinitatis quam sis Cn. Pompeio carus quamque iucundus, intellegam, quo tandem animo in te esse debeo? cum praesertim eas ad me litteras is miserit, quibus, etiam si tibi, cui sum amicissimus, hostis essem, placarer tamen totumque me ad eius viri ita de me meriti voluntatem nutumque converterem.

3.10.11 sed haec hactenus; pluribus enim etiam fortasse verbis, quam necesse fuit, scripta sunt. nunc ea, quae a me profecta quaeque instituta sunt cognosce. . . . atque haec agimus et agemus magis pro dignitate quam pro periculo tuo. te enim, ut spero, propediem censorem audiemus, cuius magistratus officia, quae sunt maximi animi summique consili, tibi diligentius et accuratius quam haec, quae nos de te agimus, cogitanda esse censeo.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 3.10.9 Cic. Fam. 3.10.11 (English) >>Cic. Fam. 3.11.1

Powered by PhiloLogic